Pedicabo ego vos et irrumabo,Aureli pathice et cinaede Furi,qui me ex versiculis meis putastis,quod sunt molliculi, parum pudicum.nam castum esse decet pium poetamipsum, versiculos nihil necesse est;qui tunc denique habent salem ac leporem,si sunt molliculi ac parum pudiciet quod pruriat incitare possunt,non dico pueris, sed his pilosis,qui duros nequeunt movere lumbos.vos, quod milia multa basiorumlegistis, male me marem putatis?pedicabo ego vos et irrumabo.
Pedicabo ego vos et irrumabo,
ResponderEliminarAureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est;
qui tunc denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum pudici
et quod pruriat incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis,
qui duros nequeunt movere lumbos.
vos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
pedicabo ego vos et irrumabo.